monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 14, VIII <<<     >>> X

Caput IX

1 Verum his philosophis, quod ad istam quaestionem de animi perturbationibus adtinet, iam respondimus in nono huius operis libro, ostendentes eos non tam de rebus, quam de verbis cupidiores esse contentionis quam veritatis. Apud nos autem iuxta scripturas sanctas sanamque doctrinam cives sanctae civitatis Dei in huius vitae peregrinatione secundum Deum viventes metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, et quia rectus est amor eorum, istas omnes affectiones rectas habent.
2 Metuunt poenam aeternam, cupiunt vitam aeternam; dolent in re, quia ipsi in semet ipsis adhuc ingemescunt adoptionem expectantes, redemptionem corporis sui; gaudent in spe, quia fiet "sermo, qui scriptus est: Absorta est mors in victoriam."
Item metuunt peccare, cupiunt perseverare; dolent in peccatis, gaudent in operibus bonis.
3 Ut enim metuant peccare, audiunt: "Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum;" ut cupiant perseverare, audiunt quod scriptum est: "Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit;" ut doleant in peccatis, audiunt: "Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est;" ut gaudeant in operibus bonis, audiunt: "Hilarem datorem diligit Deus."
Item sicuti se infirmitas eorum firmitasque habuerit, metuunt temptari, cupiunt temptari; dolent in temptationibus, gaudent in temptationibus.
4 Ut enim metuant temptari, audiunt: "Si quis praeoccupatus fuerit in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, instruite huius modi in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu tempteris." ut autem cupiant temptari, audiunt quendam virum fortem civitatis Dei dicentem: "Proba me, Domine, et tempta me; ure renes meos et cor meum;" ut doleant in temptationibus, vident Petrum flentem; ut gaudeant in temptationibus, audiunt Iacobum dicentem: "Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in temptationes varias incideritis."
Non solum autem propter se ipsos his moventur affectibus, verum etiam propter eos, quos liberari cupiunt et ne pereant metuunt, et dolent si pereunt et gaudent si liberantur.
5 Illum quippe optimum et fortissimum virum, qui in suis infirmitatibus gloriatur, ut eum potissimum commemoremus, qui in ecclesiam Christi ex gentibus venimus, doctorem gentium in fide et veritate, qui et plus omnibus suis coapostolis laboravit et pluribus epistulis populos Dei, non eos tantum, qui praesentes ab illo videbantur; verum etiam illos, qui futuri praevidebantur, instruxit; illum, inquam, virum, athletam Christi, doctum ab illo, unctum de illo, crucifixum cum illo, gloriosum in illo, in theatro huius mundi, cui spectaculum factus est et angelis et hominibus, legitime magnum agonem certantem et palmam supernae vocationis in anteriora sectantem, oculis fidei libentissime spectant gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus, foris habentem pugnas, intus timores, cupientem dissolvi et esse cum Christo, desiderantem videre Romanos, ut aliquem fructum habeat et in illis, sicut et in ceteris gentibus, aemulantem Corinthios et ipsa aemulatione metuentem, ne seducantur eorum mentes a castitate, quae in Christo est, magnam tristitiam et continuum dolorem cordis de Israelitis habentem, quod ignorantes Dei iustitiam et suam volentes constituere iustitiae Dei non essent subiecti; nec solum dolorem, verum etiam luctum suum denuntiantem quibusdam, qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super inmunditia et fornicationibus suis.
Hi motus, hi affectus de amore boni et de sancta caritate venientes si vitia vocanda sunt, sinamus, ut ea, quae vere vitia sunt, virtutes vocentur.
6 Sed cum rectam rationem sequantur istae affectiones, quando ubi oportet adhibentur, quis eas tunc morbos seu vitiosas passiones audeat dicere? Quam ob rem etiam ipse Dominus in forma servi agere vitam dignatus humanam, sed nullum habens omnino peccatum adhibuit eas, ubi adhibendas esse iudicavit.
7 Neque enim, in quo verum erat hominis corpus et verus hominis animus, falsus erat humanus affectus. Cum ergo eius in evangelio ista referuntur, quod super duritia cordis Iudaeorum cum ira contristatus sit, quod dixerit: "Gaudeo propter vos, ut credatis," quod Lazarum suscitaturus etiam lacrimas fuderit, quod concupiverit cum discipulis suis manducare pascha, quod propinquante passione tristis fuerit anima eius: non falso utique referuntur.
8 Verum ille hos motus certae dispensationis gratia ita cum voluit suscepit animo humano, ut cum voluit factus est homo.
Proinde, quod fatendum est, etiam cum rectas et secundum Deum habemus has affectiones, huius vitae sunt, non illius, quam futuram speramus, et saepe illis etiam inviti cedimus.
9 Itaque aliquando, quamvis non culpabili cupiditate, sed laudabili caritate moveamur, etiam dum nolumus flemus. Habemus ergo eas ex humanae condicionis infirmitate; non autem ita Dominus Iesus, cuius et infirmitas fuit ex potestate. Sed dum vitae huius infirmitatem gerimus, si eas omnino nullas habeamus, tunc potius non recte vivimus.
10 Vituperabat enim et detestabatur apostolus quosdam, quos etiam esse dixit sine affectione. Culpauvit etiam illos sacer psalmus, de quibus ait: "Sustinui qui simul contristaretur, et non fuit."
Nam omnino non dolere, dum sumus in hoc loco miseriae, profecto, sicut quidam etiam apud saeculi huius litteratos sensit et dixit, 'non sine magna mercede contingit inmanitatis in animo, stuporis in corpore'. Quocirca illa, quae ἀπάθεια Graece dicitur (quae si Latine posset inpassibilitas diceretur), si ita intellegenda est (in animo quippe, non in corpore accipitur), ut sine his affectionibus vivatur, quae contra rationem accidunt mentemque perturbant, bona plane et maxime optanda est, sed nec ipsa huius est vitae.
11 Non enim qualiumcumque hominum vox est, sed maxime piorum multumque iustorum atque sanctorum: "Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et veritas in nobis non est."
Tunc itaque ἀπάθεια ista erit, quando peccatum in homine nullum erit.
12 Nunc vero satis bene vivitur, < si > sine crimine; sine peccato autem qui se vivere existimat, non id agit, ut peccatum non habeat, sed ut veniam non accipiat. Porro si ἀπάθεια illa dicenda est, cum animum contingere omnino non potest ullus affectus, quis hunc stuporem non omnibus vitiis iudicet esse peiorem?
13 Potest ergo non absurde dici perfectam beatitudinem sine stimulo timoris et sine ulla tristitia futuram; non ibi autem futurum amorem gaudiumque quis dixerit, nisi omni modo a veritate seclusus? Si autem ἀπάθεια illa est, ubi nec metus ullus exterret nec angit dolor, aversanda est in hac vita, si recte, hoc est secundum Deum, vivere volumus; in illa vero beata, quae sempiterna promittitur, plane speranda est.
Timor namque ille, de quo dicit apostolus Iohannes: "Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem, quia timor poenam habet; qui autem timet, non est perfectus in caritate," non est eius generis timor, cuius ille, quo timebat apostolus Paulus, ne Corinthii serpentina seducerentur astutia; hunc enim timorem habet caritas, immo non habet nisi caritas; sed illius generis est timor qui non est in caritate, de quo ipse apostolus Paulus ait: "Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore."
Timor vero ille castus permanens in saeculum saeculi, si erit et in futuro saeculo, (nam quo alio modo potest intellegi permanere in saeculum saeculi?) non est timor exterrens a malo quod accidere potest, sed tenens in bono quod amitti non potest.
14 Ubi enim boni adepti amor inmutabilis est, profecto, si dici potest, mali cavendi timor securus est. Timoris quippe casti nomine ea voluntas significata est, qua nos necesse erit nolle peccare, et non sollicitudine infirmitatis, ne forte peccemus, sed tranquillitate caritatis cavere peccatum.
15 Aut si nullius omnino generis timor esse poterit in illa certissima securitate perpetuorum feliciumque gaudiorum, sic est dictum: "Timor Domini castus permanens in saeculum saeculi," quem ad modum dictum est: "Patientia pauperum non peribit in aeternum."
Neque enim aeterna erit ipsa patientia, quae necessaria non est, nisi ubi toleranda sunt mala; sed aeternum erit, quo per patientiam percenitur.
16 Ita fortasse timor castus in saeculum saeculi dictus est permanere, quia id permanebit, quo timor ipse perducit.
Quae cum ita sint, quoniam recta vita ducenda est, qua perveniendum sit ad beatam, omnes affectus istos vita recta rectos habet, perversa perversos.
17 Beata vero eademque aeterna amorem habebit et gaudium non solum rectum, verum etiam certum; timorem autem ac dolorem nullum. Unde iam apparet utcumque, quales esse debeant in hac peregrinatione cives civitatis Dei, viventes secundum spiritum, non secundum carnem, hoc est secundum Deum, non secundum hominem, et quales in illa, quo tendunt, inmortalitate futuri sint.
18 Civitas porro, id est societas, impiorum non secundum Deum, sed secundum hominem viventium et in ipso cultu falsae contemptuque verae divinitatis doctrinas hominum daemonumve sectantium his affectibus pravis tamquam morbis et perturbationibus quatitur.
19 Et si quos cives habet, qui moderari talibus motibus et eos quasi temperare videantur, sic impietate superbi et elati sunt, ut hoc ipso sint in eis maiores tumores, quo minores dolores. Et si nonnulli tanto inmaniore, quanto rariore vanitate hoc in se ipsis adamaverint, ut nullo prorsus erigantur et excitentur, nullo flectantur atque inclinentur affectu: humanitatem totam potius amittunt, quam veram adsequuntur tranquillitatem.
20 Non enim quia durum aliquid, ideo rectum, aut quia stupidum est, ideo sanum.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 14, VIII <<<     >>> X
monumenta.ch > Augustinus > 9